Genesis 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium. |
| 2 | Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. |
| 3 | Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma. |
| 4 | Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. |
| 5 | Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. |
| 6 | Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. |
| 7 | Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan. |
| 8 | Porro Chus genuit Nemrod : ipse cpit esse potens in terra, |
| 9 | et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. |
| 10 | Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. |
| 11 | De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. |
| 12 | Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna. |
| 13 | At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, |
| 14 | et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. |
| 15 | Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum, |
| 16 | et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, |
| 17 | Hevæum, et Aracæum : Sinæum, |
| 18 | et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. |
| 19 | Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. |
| 20 | Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. |
| 21 | De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. |
| 22 | Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. |
| 23 | Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes. |
| 24 | At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. |
| 25 | Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan. |
| 26 | Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, |
| 27 | et Aduram, et Uzal, et Decla, |
| 28 | et Ebal, et Abimaël, Saba, |
| 29 | et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan. |
| 30 | Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. |
| 31 | Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. |
| 32 | Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. |