Genesis 14
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium |
| 2 | inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor. |
| 3 | Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis. |
| 4 | Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. |
| 5 | Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, |
| 6 | et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine. |
| 7 | Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar. |
| 8 | Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri : |
| 9 | scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque. |
| 10 | Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem. |
| 11 | Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt : |
| 12 | necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. |
| 13 | Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Eschol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fdus cum Abram. |
| 14 | Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan. |
| 15 | Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci. |
| 16 | Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. |
| 17 | Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. |
| 18 | At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, |
| 19 | benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram : |
| 20 | et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. |
| 21 | Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi. |
| 22 | Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, |
| 23 | quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram : |
| 24 | exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre : isti accipient partes suas. |