Genesis 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. |
| 2 | Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. |
| 3 | Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. |
| 4 | Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. |
| 5 | Eduxitque eum foras, et ait illi : Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum. |
| 6 | Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. |
| 7 | Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. |
| 8 | At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ? |
| 9 | Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. |
| 10 | Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit. |
| 11 | Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. |
| 12 | Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. |
| 13 | Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. |
| 14 | Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia. |
| 15 | Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. |
| 16 | Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. |
| 17 | Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. |
| 18 | In illo die pepigit Dominus fdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, |
| 19 | Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos, |
| 20 | et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque, |
| 21 | et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos. |