Genesis 17
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus. |
| 2 | Ponamque fdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. |
| 3 | Cecidit Abram pronus in faciem. |
| 4 | Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. |
| 5 | Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te. |
| 6 | Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. |
| 7 | Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. |
| 8 | Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. |
| 9 | Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. |
| 10 | Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum : |
| 11 | et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fderis inter me et vos. |
| 12 | Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra : |
| 13 | eritque pactum meum in carne vestra in fdus æternum. |
| 14 | Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit. |
| 15 | Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. |
| 16 | Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. |
| 17 | Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ? |
| 18 | Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te. |
| 19 | Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fdus sempiternum, et semini ejus post eum. |
| 20 | Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. |
| 21 | Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. |
| 22 | Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. |
| 23 | Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. |
| 24 | Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui. |
| 25 | Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. |
| 26 | Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus : |
| 27 | et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt. |