Genesis 20
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris. |
| 2 | Dixitque de Sara uxore sua : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. |
| 3 | Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum. |
| 4 | Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ? |
| 5 | nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. |
| 6 | Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. |
| 7 | Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. |
| 8 | Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. |
| 9 | Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. |
| 10 | Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ? |
| 11 | Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam : |
| 12 | alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. |
| 13 | Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. |
| 14 | Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam, |
| 15 | et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. |
| 16 | Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam. |
| 17 | Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt : |
| 18 | concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ. |