Genesis 21
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est. |
| 2 | Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. |
| 3 | Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac : |
| 4 | et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, |
| 5 | cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac. |
| 6 | Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi. |
| 7 | Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ? |
| 8 | Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. |
| 9 | Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham : |
| 10 | Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. |
| 11 | Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. |
| 12 | Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen. |
| 13 | Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. |
| 14 | Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. |
| 15 | Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. |
| 16 | Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. |
| 17 | Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. |
| 18 | Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum. |
| 19 | Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. |
| 20 | Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. |
| 21 | Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti. |
| 22 | Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis. |
| 23 | Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. |
| 24 | Dixitque Abraham : Ego jurabo. |
| 25 | Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus. |
| 26 | Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. |
| 27 | Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo fdus. |
| 28 | Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. |
| 29 | Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ? |
| 30 | At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. |
| 31 | Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit. |
| 32 | Et inierunt fdus pro puteo juramenti. |
| 33 | Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. |
| 34 | Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis. |