Genesis 22
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum. |
| 2 | Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. |
| 3 | Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. |
| 4 | Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul : |
| 5 | dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. |
| 6 | Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, |
| 7 | dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ? |
| 8 | Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. |
| 9 | Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. |
| 10 | Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. |
| 11 | Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum. |
| 12 | Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. |
| 13 | Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. |
| 14 | Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit. |
| 15 | Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens : |
| 16 | Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me : |
| 17 | benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, |
| 18 | et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ. |
| 19 | Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. |
| 20 | His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo : |
| 21 | Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, |
| 22 | et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, |
| 23 | ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ. |
| 24 | Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha. |