Genesis 25
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam : |
| 2 | quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. |
| 3 | Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. |
| 4 | At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ. |
| 5 | Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac : |
| 6 | filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. |
| 7 | Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. |
| 8 | Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum. |
| 9 | Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre, |
| 10 | quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus. |
| 11 | Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. |
| 12 | Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : |
| 13 | et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, |
| 14 | Masma quoque, et Duma, et Massa, |
| 15 | Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma. |
| 16 | Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. |
| 17 | Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. |
| 18 | Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit. |
| 19 | Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac : |
| 20 | qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. |
| 21 | Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. |
| 22 | Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum. |
| 23 | Qui respondens ait : [Duæ gentes sunt in utero tuo,/ et duo populi ex ventre tuo dividentur,/ populusque populum superabit,/ et major serviet minori.] |
| 24 | Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. |
| 25 | Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob. |
| 26 | Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. |
| 27 | Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. |
| 28 | Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob. |
| 29 | Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus, |
| 30 | ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. |
| 31 | Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua. |
| 32 | Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ? |
| 33 | Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. |
| 34 | Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset. |