Genesis 26
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. |
| 2 | Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, |
| 3 | et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo. |
| 4 | Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, |
| 5 | eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit. |
| 6 | Mansit itaque Isaac in Geraris. |
| 7 | Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. |
| 8 | Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. |
| 9 | Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam. |
| 10 | Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens : |
| 11 | Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. |
| 12 | Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus. |
| 13 | Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est : |
| 14 | habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini, |
| 15 | omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo : |
| 16 | in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. |
| 17 | Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi, |
| 18 | rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. |
| 19 | Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam. |
| 20 | Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. |
| 21 | Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias. |
| 22 | Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. |
| 23 | Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, |
| 24 | ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. |
| 25 | Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum. |
| 26 | Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum, |
| 27 | locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ? |
| 28 | Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fdus, |
| 29 | ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. |
| 30 | Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum |
| 31 | surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. |
| 32 | Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam. |
| 33 | Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem. |
| 34 | Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci : |
| 35 | quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ. |