Genesis 27
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit : Adsum. |
| 2 | Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. |
| 3 | Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis, |
| 4 | fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar. |
| 5 | Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, |
| 6 | dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei : |
| 7 | Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. |
| 8 | Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis : |
| 9 | et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur : |
| 10 | quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur. |
| 11 | Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis : |
| 12 | si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. |
| 13 | Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. |
| 14 | Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. |
| 15 | Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum : |
| 16 | pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit : |
| 17 | deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. |
| 18 | Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ? |
| 19 | Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. |
| 20 | Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. |
| 21 | Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. |
| 22 | Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau. |
| 23 | Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, |
| 24 | ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum. |
| 25 | At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, |
| 26 | dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. |
| 27 | Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : [Ecce odor filii mei/ sicut odor agri pleni,/ cui benedixit Dominus./ |
| 28 | Det tibi Deus de rore cæli/ et de pinguedine terræ/ abundantiam frumenti et vini./ |
| 29 | Et serviant tibi populi,/ et adorent te tribus :/ esto dominus fratrum tuorum,/ et incurventur ante te filii matris tuæ :/ qui maledixerit tibi, sit ille maledictus,/ et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.] |
| 30 | Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, |
| 31 | coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. |
| 32 | Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau. |
| 33 | Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ? |
| 34 | Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi. |
| 35 | Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. |
| 36 | At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ? |
| 37 | Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ? |
| 38 | Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, |
| 39 | motus Isaac, dixit ad eum : [In pinguedine terræ,/ et in rore cæli desuper, |
| 40 | erit benedictio tua./ Vives in gladio, et fratri tuo servies :/ tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.] |
| 41 | Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. |
| 42 | Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. |
| 43 | Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran : |
| 44 | habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, |
| 45 | et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ? |
| 46 | Dixitque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere. |