Genesis 29
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. |
| 2 | Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. |
| 3 | Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. |
| 4 | Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran. |
| 5 | Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus. |
| 6 | Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. |
| 7 | Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. |
| 8 | Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. |
| 9 | Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat. |
| 10 | Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. |
| 11 | Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit, |
| 12 | et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo. |
| 13 | Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, |
| 14 | respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, |
| 15 | dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias. |
| 16 | Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. |
| 17 | Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu. |
| 18 | Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. |
| 19 | Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me. |
| 20 | Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. |
| 21 | Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. |
| 22 | Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. |
| 23 | Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, |
| 24 | dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam : |
| 25 | et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ? |
| 26 | Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. |
| 27 | Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. |
| 28 | Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem : |
| 29 | cui pater servam Balam tradiderat. |
| 30 | Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. |
| 31 | Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. |
| 32 | Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus. |
| 33 | Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon. |
| 34 | Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi. |
| 35 | Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere. |