Genesis 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. |
| 2 | Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. |
| 3 | Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. |
| 4 | Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, |
| 5 | et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram : |
| 6 | sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ. |
| 7 | Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. |
| 8 | Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. |
| 9 | Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. |
| 10 | Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. |
| 11 | Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum : |
| 12 | et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. |
| 13 | Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. |
| 14 | Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. |
| 15 | Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum : |
| 16 | præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ; |
| 17 | de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. |
| 18 | Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi. |
| 19 | Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. |
| 20 | Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. |
| 21 | Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. |
| 22 | Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam. |
| 23 | Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. |
| 24 | Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una. |
| 25 | Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant. |