Genesis 30
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar. |
| 2 | Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ? |
| 3 | At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios. |
| 4 | Deditque illi Balam in conjugium : quæ, |
| 5 | ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. |
| 6 | Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. |
| 7 | Rursumque Bala concipiens, peperit alterum, |
| 8 | pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali. |
| 9 | Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. |
| 10 | Qua post conceptum edente filium, |
| 11 | dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad. |
| 12 | Peperit quoque Zelpha alterum. |
| 13 | Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser. |
| 14 | Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui. |
| 15 | Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. |
| 16 | Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. |
| 17 | Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, |
| 18 | et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar. |
| 19 | Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium, |
| 20 | et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon. |
| 21 | Post quem peperit filiam, nomine Dinam. |
| 22 | Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus. |
| 23 | Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum. |
| 24 | Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum. |
| 25 | Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam. |
| 26 | Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi. |
| 27 | Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te : |
| 28 | constitue mercedem tuam quam dem tibi. |
| 29 | At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. |
| 30 | Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ. |
| 31 | Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. |
| 32 | Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. |
| 33 | Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent. |
| 34 | Dixitque Laban : Gratum habeo quod petis. |
| 35 | Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum. |
| 36 | Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus. |
| 37 | Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius. |
| 38 | Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. |
| 39 | Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa. |
| 40 | Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus. |
| 41 | Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent : |
| 42 | quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob. |
| 43 | Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. |