Genesis 31
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus : |
| 2 | animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, |
| 3 | maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. |
| 4 | Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, |
| 5 | dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum. |
| 6 | Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. |
| 7 | Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. |
| 8 | Siquando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios ftus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges alba pepererunt. |
| 9 | Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. |
| 10 | Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. |
| 11 | Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum. |
| 12 | Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban. |
| 13 | Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. |
| 14 | Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ? |
| 15 | nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ? |
| 16 | Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac. |
| 17 | Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. |
| 18 | Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. |
| 19 | Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. |
| 20 | Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. |
| 21 | Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, |
| 22 | nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. |
| 23 | Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad. |
| 24 | Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. |
| 25 | Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. |
| 26 | Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ? |
| 27 | cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ? |
| 28 | Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem |
| 29 | valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius. |
| 30 | Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ? |
| 31 | Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. |
| 32 | Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. |
| 33 | Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, |
| 34 | illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, |
| 35 | ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quærentis est. |
| 36 | Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, |
| 37 | et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te. |
| 38 | Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi : |
| 39 | nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas : |
| 40 | die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. |
| 41 | Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. |
| 42 | Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. |
| 43 | Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ? |
| 44 | Veni ergo, et ineamus fdus, ut sit in testimonium inter me et te. |
| 45 | Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum : |
| 46 | dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum : |
| 47 | quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ. |
| 48 | Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. |
| 49 | Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, |
| 50 | si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit. |
| 51 | Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, |
| 52 | testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans. |
| 53 | Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac : |
| 54 | immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi : |
| 55 | Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum. |