Genesis 32
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Jacob quoque abiit itinere quo cperat : fueruntque ei obviam angeli Dei. |
| 2 | Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. |
| 3 | Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom : |
| 4 | præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. |
| 5 | Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. |
| 6 | Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. |
| 7 | Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, |
| 8 | dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur. |
| 9 | Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi : |
| 10 | minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior. |
| 11 | Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. |
| 12 | Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. |
| 13 | Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo, |
| 14 | capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, |
| 15 | camelos ftas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem. |
| 16 | Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. |
| 17 | Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ? |
| 18 | respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit. |
| 19 | Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. |
| 20 | Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi. |
| 21 | Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. |
| 22 | Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. |
| 23 | Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant, |
| 24 | mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. |
| 25 | Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. |
| 26 | Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. |
| 27 | Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob. |
| 28 | At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ? |
| 29 | Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco. |
| 30 | Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. |
| 31 | Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede. |
| 32 | Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit. |
| 33 | — |