Genesis 33
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum : |
| 2 | et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos. |
| 3 | Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. |
| 4 | Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit. |
| 5 | Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. |
| 6 | Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt. |
| 7 | Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. |
| 8 | Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo. |
| 9 | At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. |
| 10 | Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius, |
| 11 | et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, |
| 12 | ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui. |
| 13 | Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves ftas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. |
| 14 | Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. |
| 15 | Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. |
| 16 | Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. |
| 17 | Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula. |
| 18 | Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum. |
| 19 | Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. |
| 20 | Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël. |