Genesis 34
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius. |
| 2 | Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. |
| 3 | Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis. |
| 4 | Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem. |
| 5 | Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent. |
| 6 | Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob, |
| 7 | ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. |
| 8 | Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem : |
| 9 | et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite, |
| 10 | et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam. |
| 11 | Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo : |
| 12 | augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem. |
| 13 | Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis : |
| 14 | Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos. |
| 15 | Sed in hoc valebimus fderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ; |
| 16 | tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. |
| 17 | Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. |
| 18 | Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus, |
| 19 | nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. |
| 20 | Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum : |
| 21 | Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. |
| 22 | Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. |
| 23 | Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. |
| 24 | Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus. |
| 25 | Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis, |
| 26 | Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. |
| 27 | Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. |
| 28 | Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant, |
| 29 | parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. |
| 30 | Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. |
| 31 | Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ? |