Genesis 35
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. |
| 2 | Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. |
| 3 | Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. |
| 4 | Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem. |
| 5 | Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. |
| 6 | Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo. |
| 7 | Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. |
| 8 | Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. |
| 9 | Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei |
| 10 | dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël, |
| 11 | dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur, |
| 12 | terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. |
| 13 | Et recessit ab eo. |
| 14 | Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum : |
| 15 | vocansque nomen loci illius Bethel. |
| 16 | Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel, |
| 17 | ob difficultatem partus periclitari cpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium. |
| 18 | Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. |
| 19 | Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem. |
| 20 | Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem. |
| 21 | Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis. |
| 22 | Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. |
| 23 | Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon. |
| 24 | Filii Rachel : Joseph et Benjamin. |
| 25 | Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali. |
| 26 | Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ. |
| 27 | Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. |
| 28 | Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. |
| 29 | Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui. |