Genesis 36
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. |
| 2 | Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi : |
| 3 | Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth. |
| 4 | Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel : |
| 5 | Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. |
| 6 | Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. |
| 7 | Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. |
| 8 | Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. |
| 9 | Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, |
| 10 | et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus. |
| 11 | Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. |
| 12 | Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. |
| 13 | Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau. |
| 14 | Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core. |
| 15 | Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, |
| 16 | dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. |
| 17 | Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau. |
| 18 | Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau. |
| 19 | Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom. |
| 20 | Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, |
| 21 | et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom. |
| 22 | Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. |
| 23 | Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. |
| 24 | Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui : |
| 25 | habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. |
| 26 | Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan. |
| 27 | Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan. |
| 28 | Habuit autem filios Disan : Hus et Aram. |
| 29 | Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, |
| 30 | dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir. |
| 31 | Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi : |
| 32 | Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. |
| 33 | Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. |
| 34 | Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. |
| 35 | Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith. |
| 36 | Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. |
| 37 | Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. |
| 38 | Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. |
| 39 | Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab. |
| 40 | Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, |
| 41 | dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, |
| 42 | dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, |
| 43 | dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum. |