Genesis 37
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. |
| 2 | Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. |
| 3 | Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam. |
| 4 | Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. |
| 5 | Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit. |
| 6 | Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi : |
| 7 | putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. |
| 8 | Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. |
| 9 | Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. |
| 10 | Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ? |
| 11 | Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat. |
| 12 | Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, |
| 13 | dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente, |
| 14 | Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem : |
| 15 | invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret. |
| 16 | At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges. |
| 17 | Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. |
| 18 | Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere : |
| 19 | et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit : |
| 20 | venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. |
| 21 | Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat : |
| 22 | Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. |
| 23 | Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita : |
| 24 | miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. |
| 25 | Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. |
| 26 | Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ? |
| 27 | melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. |
| 28 | Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum. |
| 29 | Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum : |
| 30 | et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ? |
| 31 | Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt : |
| 32 | mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non. |
| 33 | Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. |
| 34 | Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. |
| 35 | Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, |
| 36 | Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum. |