Genesis 38
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. |
| 2 | Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam. |
| 3 | Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. |
| 4 | Rursumque concepto ftu, natum filium vocavit Onan. |
| 5 | Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit. |
| 6 | Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar. |
| 7 | Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est. |
| 8 | Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere ad uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. |
| 9 | Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. |
| 10 | Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret. |
| 11 | Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui. |
| 12 | Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. |
| 13 | Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. |
| 14 | Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. |
| 15 | Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur. |
| 16 | Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ? |
| 17 | dixit : Mittam tibi hædum de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. |
| 18 | Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit, |
| 19 | et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus. |
| 20 | Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam, |
| 21 | interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix. |
| 22 | Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum. |
| 23 | Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam. |
| 24 | Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur. |
| 25 | Quæ cum duceretur ad pnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. |
| 26 | Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. |
| 27 | Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens : |
| 28 | Iste egredietur prior. |
| 29 | Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. |
| 30 | Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara. |