Genesis 39
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. |
| 2 | Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui, |
| 3 | qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. |
| 4 | Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant : |
| 5 | benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam : |
| 6 | nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. |
| 7 | Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum. |
| 8 | Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua : |
| 9 | nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ? |
| 10 | Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum. |
| 11 | Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret : |
| 12 | et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. |
| 13 | Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, |
| 14 | vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem, |
| 15 | et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. |
| 16 | In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, |
| 17 | et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi : |
| 18 | cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. |
| 19 | His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde : |
| 20 | tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. |
| 21 | Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. |
| 22 | Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat. |
| 23 | Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat. |