Genesis 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ? |
| 2 | Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur : |
| 3 | de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. |
| 4 | Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini. |
| 5 | Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. |
| 6 | Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit. |
| 7 | Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. |
| 8 | Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. |
| 9 | Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ? |
| 10 | Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. |
| 11 | Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ? |
| 12 | Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. |
| 13 | Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi. |
| 14 | Et ait Dominus Deus ad serpentem : [Quia fecisti hoc,/ maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ :/ super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ./ |
| 15 | Inimicitias ponam inter te et mulierem,/ et semen tuum et semen illius :/ ipsa conteret caput tuum,/ et tu insidiaberis calcaneo ejus.] |
| 16 | Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. |
| 17 | Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. |
| 18 | Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. |
| 19 | In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris. |
| 20 | Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium. |
| 21 | Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos : |
| 22 | et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. |
| 23 | Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. |
| 24 | Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. |