Genesis 44
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. |
| 2 | Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. |
| 3 | Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. |
| 4 | Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ? |
| 5 | scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis. |
| 6 | Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est. |
| 7 | Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ? |
| 8 | pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ? |
| 9 | apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. |
| 10 | Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. |
| 11 | Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. |
| 12 | Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. |
| 13 | At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. |
| 14 | Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. |
| 15 | Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ? |
| 16 | Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. |
| 17 | Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum. |
| 18 | Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem |
| 19 | dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ? |
| 20 | et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. |
| 21 | Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. |
| 22 | Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur. |
| 23 | Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. |
| 24 | Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. |
| 25 | Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici. |
| 26 | Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. |
| 27 | Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. |
| 28 | Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet. |
| 29 | Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mrore ad inferos. |
| 30 | Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), |
| 31 | videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. |
| 32 | Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. |
| 33 | Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. |
| 34 | Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam. |