Genesis 46
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, |
| 2 | audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum. |
| 3 | Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. |
| 4 | Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. |
| 5 | Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, |
| 6 | et omnia quæ possederat in terra Chanaan : venitque in Ægyptum cum omni semine suo, |
| 7 | filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies. |
| 8 | Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. |
| 9 | Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. |
| 10 | Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. |
| 11 | Filii Levi : Gerson et Caath et Merari. |
| 12 | Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul. |
| 13 | Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron. |
| 14 | Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel. |
| 15 | Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua : omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres. |
| 16 | Filii Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. |
| 17 | Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel. |
| 18 | Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ : et hos genuit Jacob sedecim animas. |
| 19 | Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin. |
| 20 | Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim. |
| 21 | Filii Benjamin : Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. |
| 22 | Hi filii Rachel quos genuit Jacob : omnes animæ, quatuordecim. |
| 23 | Filii Dan : Husim. |
| 24 | Filii Nephthali : Jasiel et Guni et Jeser et Sallem. |
| 25 | Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ : et hos genuit Jacob : omnes animæ, septem. |
| 26 | Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. |
| 27 | Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta. |
| 28 | Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen. |
| 29 | Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum : vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. |
| 30 | Dixitque pater ad Joseph : Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. |
| 31 | At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui : Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei : Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me : |
| 32 | et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum : pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum. |
| 33 | Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum ? |
| 34 | respondebitis : Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen : quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium. |