Genesis 49
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. |
| 2 | [Congregamini, et audite, filii Jacob,/ audite Israël patrem vestrum :/ |
| 3 | Ruben, primogenitus meus,/ tu fortitudo mea, et principium doloris mei ;/ prior in donis, major in imperio./ |
| 4 | Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui,/ et maculasti stratum ejus./ |
| 5 | Simeon et Levi fratres/ vasa iniquitatis bellantia./ |
| 6 | In consilium eorum non veniat anima mea,/ et in ctu illorum non sit gloria mea :/ quia in furore suo occiderunt virum,/ et in voluntate sua suffoderunt murum./ |
| 7 | Maledictus furor eorum, quia pertinax :/ et indignatio eorum, quia dura :/ dividam eos in Jacob,/ et dispergam eos in Israël./ |
| 8 | Juda, te laudabunt fratres tui :/ manus tua in cervicibus inimicorum tuorum,/ adorabunt te filii patris tui./ |
| 9 | Catulus leonis Juda :/ ad prædam, fili mi, ascendisti :/ requiescens accubuisti ut leo,/ et quasi leæna : quis suscitabit eum ?/ |
| 10 | Non auferetur sceptrum de Juda,/ et dux de femore ejus,/ donec veniat qui mittendus est,/ et ipse erit expectatio gentium./ |
| 11 | Ligans ad vineam pullum suum,/ et ad vitem, o fili mi, asinam suam,/ lavabit in vino stolam suam/ et in sanguine uvæ pallium suum./ |
| 12 | Pulchriores sunt oculi ejus vino,/ et dentes ejus lacte candidiores./ |
| 13 | Zabulon in littore maris habitabit,/ et in statione navium/ pertingens usque ad Sidonem./ |
| 14 | Issachar asinus fortis/ accubans inter terminos./ |
| 15 | Vidit requiem, quod esset bona/ et terram, quod optima :/ et supposuit humerum suum ad portandum,/ factusque est tributis serviens./ |
| 16 | Dan judicabit populum suum/ sicut et alia tribus in Israël./ |
| 17 | Fiat Dan coluber in via,/ cerastes in semita,/ mordens ungulas equi,/ ut cadat ascensor ejus retro./ |
| 18 | Salutare tuum expectabo, Domine./ |
| 19 | Gad, accinctus præliabitur ante eum :/ et ipse accingetur retrorsum./ |
| 20 | Aser, pinguis panis ejus,/ et præbebit delicias regibus./ |
| 21 | Nephthali, cervus emissus,/ et dans eloquia pulchritudinis./ |
| 22 | Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu :/ filiæ discurrerunt super murum./ |
| 23 | Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt,/ invideruntque illi habentes jacula./ |
| 24 | Sedit in forti arcus ejus,/ et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius/ per manus potentis Jacob :/ inde pastor egressus est, lapis Israël./ |
| 25 | Deus patris tui erit adjutor tuus,/ et omnipotens benedicet tibi/ benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum,/ benedictionibus uberum et vulvæ./ |
| 26 | Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus,/ donec veniret desiderium collium æternorum :/ fiant in capite Joseph,/ et in vertice Nazaræi inter fratres suos./ |
| 27 | Benjamin lupus rapax,/ mane comedat prædam,/ et vespere dividet spolia.] |
| 28 | Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. |
| 29 | Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, |
| 30 | contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. |
| 31 | Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet. |
| 32 | — |
| 33 | 49:32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum. |