Genesis 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum. |
| 2 | Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. |
| 3 | Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. |
| 4 | Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. |
| 5 | Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. |
| 6 | Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ? |
| 7 | nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. |
| 8 | Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. |
| 9 | Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ? |
| 10 | Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. |
| 11 | Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. |
| 12 | Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram. |
| 13 | Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. |
| 14 | Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me. |
| 15 | Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. |
| 16 | Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. |
| 17 | Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. |
| 18 | Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. |
| 19 | Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. |
| 20 | Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. |
| 21 | Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo. |
| 22 | Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. |
| 23 | Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : [Audite vocem meam, uxores Lamech ;/ auscultate sermonem meum :/ quoniam occidi virum in vulnus meum,/ et adolescentulum in livorem meum./ |
| 24 | Septuplum ultio dabitur de Cain :/ de Lamech vero septuagies septies.] |
| 25 | Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. |
| 26 | Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cpit invocare nomen Domini. |