Genesis 50
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. |
| 2 | Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. |
| 3 | Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus. |
| 4 | Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis : |
| 5 | eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. |
| 6 | Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. |
| 7 | Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti : |
| 8 | domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen. |
| 9 | Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica. |
| 10 | Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. |
| 11 | Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti. |
| 12 | Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis : |
| 13 | et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre. |
| 14 | Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre. |
| 15 | Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, |
| 16 | mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, |
| 17 | ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. |
| 18 | Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus. |
| 19 | Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ? |
| 20 | Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. |
| 21 | Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. |
| 22 | — |
| 23 | 50:22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. |
| 24 | 50:23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. |
| 25 | 50:24 Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto : |
| 26 | 50:25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto. |