Genesis 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. |
| 2 | Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. |
| 3 | Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. |
| 4 | Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias. |
| 5 | Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. |
| 6 | Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. |
| 7 | Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. |
| 8 | Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. |
| 9 | Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. |
| 10 | Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. |
| 11 | Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. |
| 12 | Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. |
| 13 | Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. |
| 14 | Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. |
| 15 | Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. |
| 16 | Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. |
| 17 | Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. |
| 18 | Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. |
| 19 | Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. |
| 20 | Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. |
| 21 | Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. |
| 22 | Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. |
| 23 | Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. |
| 24 | Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus. |
| 25 | Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. |
| 26 | Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. |
| 27 | Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. |
| 28 | Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium : |
| 29 | vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. |
| 30 | Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. |
| 31 | Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. |
| 32 | — |