Genesis 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Cumque cpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, |
| 2 | videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. |
| 3 | Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum. |
| 4 | Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi. |
| 5 | Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, |
| 6 | pnituit eum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, |
| 7 | Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pnitet enim me fecisse eos. |
| 8 | Noë vero invenit gratiam coram Domino. |
| 9 | Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit. |
| 10 | Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. |
| 11 | Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. |
| 12 | Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), |
| 13 | dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. |
| 14 | Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. |
| 15 | Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. |
| 16 | Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cnacula et tristega facies in ea./ |
| 17 | Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur. |
| 18 | Ponamque fdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. |
| 19 | Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini. |
| 20 | De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. |
| 21 | Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum. |
| 22 | Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus. |