Genesis 7
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac. |
| 2 | Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. |
| 3 | Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ. |
| 4 | Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. |
| 5 | Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. |
| 6 | Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. |
| 7 | Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. |
| 8 | De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, |
| 9 | duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. |
| 10 | Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. |
| 11 | Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt : |
| 12 | et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. |
| 13 | In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam : |
| 14 | ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, |
| 15 | ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. |
| 16 | Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis. |
| 17 | Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. |
| 18 | Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas. |
| 19 | Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. |
| 20 | Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. |
| 21 | Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines, |
| 22 | et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. |
| 23 | Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. |
| 24 | Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus. |