Genesis 9
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram. |
| 2 | Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. |
| 3 | Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia. |
| 4 | Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. |
| 5 | Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis. |
| 6 | Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo. |
| 7 | Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. |
| 8 | Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo : |
| 9 | Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos : |
| 10 | et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ. |
| 11 | Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. |
| 12 | Dixitque Deus : Hoc signum fderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas : |
| 13 | arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fderis inter me et inter terram. |
| 14 | Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus : |
| 15 | et recordabor fderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem. |
| 16 | Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. |
| 17 | Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. |
| 18 | Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan. |
| 19 | Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. |
| 20 | Cpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. |
| 21 | Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. |
| 22 | Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. |
| 23 | At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. |
| 24 | Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, |
| 25 | ait : [Maledictus Chanaan,/ servus servorum erit fratribus suis.] |
| 26 | Dixitque : [Benedictus Dominus Deus Sem,/ sit Chanaan servus ejus./ |
| 27 | Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,/ sitque Chanaan servus ejus.] |
| 28 | Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis. |
| 29 | Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est. |