Hebrews 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere : |
| 2 | alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati : |
| 3 | sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. |
| 4 | Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. |
| 5 | Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi : |
| 6 | holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. |
| 7 | Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. |
| 8 | Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, |
| 9 | tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat. |
| 10 | In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. |
| 11 | Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata : |
| 12 | hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, |
| 13 | de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. |
| 14 | Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. |
| 15 | Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit : |
| 16 | Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas : |
| 17 | et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. |
| 18 | Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato. |
| 19 | Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, |
| 20 | quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, |
| 21 | et sacerdotem magnum super domum Dei : |
| 22 | accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, |
| 23 | teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), |
| 24 | et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum : |
| 25 | non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. |
| 26 | Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, |
| 27 | terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. |
| 28 | Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : |
| 29 | quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ? |
| 30 | Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum. |
| 31 | Horrendum est incidere in manus Dei viventis. |
| 32 | Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum : |
| 33 | et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti. |
| 34 | Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. |
| 35 | Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. |
| 36 | Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. |
| 37 | Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. |
| 38 | Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. |
| 39 | Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. |