Hebrews 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. |
| 2 | In hac enim testimonium consecuti sunt senes. |
| 3 | Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent. |
| 4 | Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. |
| 5 | Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. |
| 6 | Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. |
| 7 | Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. |
| 8 | Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret. |
| 9 | Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. |
| 10 | Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus. |
| 11 | Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. |
| 12 | Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. |
| 13 | Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. |
| 14 | Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. |
| 15 | Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi : |
| 16 | nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem. |
| 17 | Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones : |
| 18 | ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen : |
| 19 | arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit. |
| 20 | Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. |
| 21 | Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus. |
| 22 | Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. |
| 23 | Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. |
| 24 | Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, |
| 25 | magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, |
| 26 | majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem. |
| 27 | Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit. |
| 28 | Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. |
| 29 | Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt. |
| 30 | Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. |
| 31 | Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. |
| 32 | Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis : |
| 33 | qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, |
| 34 | extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum : |
| 35 | acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. |
| 36 | Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres : |
| 37 | lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : |
| 38 | quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. |
| 39 | Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, |
| 40 | Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. |