Hebrews 12
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen : |
| 2 | aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. |
| 3 | Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. |
| 4 | Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes : |
| 5 | et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris. |
| 6 | Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit. |
| 7 | In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ? |
| 8 | quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis. |
| 9 | Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ? |
| 10 | Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. |
| 11 | Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. |
| 12 | Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, |
| 13 | et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. |
| 14 | Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum : |
| 15 | contemplantes ne quis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. |
| 16 | Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua : |
| 17 | scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. |
| 18 | Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, |
| 19 | et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. |
| 20 | Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. |
| 21 | Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus. |
| 22 | Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, |
| 23 | et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, |
| 24 | et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. |
| 25 | Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. |
| 26 | Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. |
| 27 | Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. |
| 28 | Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. |
| 29 | Etenim Deus noster ignis consumens est. |