Hebrews 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis : |
| 2 | novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula : |
| 3 | qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis : |
| 4 | tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. |
| 5 | Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ? |
| 6 | Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei. |
| 7 | Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. |
| 8 | Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui. |
| 9 | Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis. |
| 10 | Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli. |
| 11 | Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent : |
| 12 | et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. |
| 13 | Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? |
| 14 | Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ? |