Hebrews 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum : |
| 2 | qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. |
| 3 | Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. |
| 4 | Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est. |
| 5 | Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant : |
| 6 | Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. |
| 7 | Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis, |
| 8 | nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, |
| 9 | ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea |
| 10 | quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, |
| 11 | sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam. |
| 12 | Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo : |
| 13 | sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. |
| 14 | Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. |
| 15 | Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. |
| 16 | Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. |
| 17 | Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ? |
| 18 | Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ? |
| 19 | Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. |