Hebrews 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, |
| 2 | baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni. |
| 3 | Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. |
| 4 | Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, |
| 5 | gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, |
| 6 | et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. |
| 7 | Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo : |
| 8 | proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem. |
| 9 | Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur. |
| 10 | Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. |
| 11 | Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem : |
| 12 | ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. |
| 13 | Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, |
| 14 | dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. |
| 15 | Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. |
| 16 | Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. |
| 17 | In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum : |
| 18 | ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, |
| 19 | quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, |
| 20 | ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. |