Hebrews 7
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei : |
| 2 | cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, |
| 3 | sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. |
| 4 | Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. |
| 5 | Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. |
| 6 | Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. |
| 7 | Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. |
| 8 | Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit. |
| 9 | Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est : |
| 10 | adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. |
| 11 | Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ? |
| 12 | Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. |
| 13 | In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. |
| 14 | Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. |
| 15 | Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, |
| 16 | qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. |
| 17 | Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. |
| 18 | Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem : |
| 19 | nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. |
| 20 | Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, |
| 21 | hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) : |
| 22 | in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. |
| 23 | Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere : |
| 24 | hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. |
| 25 | Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis. |
| 26 | Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus : |
| 27 | qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. |
| 28 | Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. |