Hebrews 8
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis, |
| 2 | sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. |
| 3 | Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. |
| 4 | Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera, |
| 5 | qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. |
| 6 | Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. |
| 7 | Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. |
| 8 | Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum, |
| 9 | non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus. |
| 10 | Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum : |
| 11 | et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum : |
| 12 | quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. |
| 13 | Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est. |