Hebrews 9
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. |
| 2 | Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. |
| 3 | Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum : |
| 4 | aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, |
| 5 | superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula. |
| 6 | His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes : |
| 7 | in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia : |
| 8 | hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum : |
| 9 | quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, |
| 10 | et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. |
| 11 | Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis : |
| 12 | neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. |
| 13 | Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis : |
| 14 | quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ? |
| 15 | Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. |
| 16 | Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. |
| 17 | Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. |
| 18 | Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. |
| 19 | Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, |
| 20 | dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. |
| 21 | Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. |
| 22 | Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio. |
| 23 | Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. |
| 24 | Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis : |
| 25 | neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno : |
| 26 | alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. |
| 27 | Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium : |
| 28 | sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. |