Codex Sacra scripture, aligned

Hosea 11

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 10 12 →
vClementine1592
1 [Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël./ Quia puer Israël, et dilexi eum ;/ et ex Ægypto vocavi filium meum./
2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ;/ Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant./
3 Et ego quasi nutritius Ephraim :/ portabam eos in brachiis meis,/ et nescierunt quod curarem eos./
4 In funiculis Adam traham eos,/ in vinculis caritatis ;/ et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,/ et declinavi ad eum ut vesceretur./
5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,/ quoniam noluerunt converti./
6 Cpit gladius in civitatibus ejus,/ et consumet electos ejus,/ et comedet capita eorum./
7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ;/ jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur./
8 Quomodo dabo te, Ephraim ?/ protegam te, Israël ?/ Quomodo dabo te sicut Adama,/ ponam te ut Seboim ?/ Conversum est in me cor meum,/ pariter conturbata est pnitudo mea./
9 Non faciam furorem iræ meæ ;/ non convertar ut disperdam Ephraim,/ quoniam Deus ego, et non homo ;/ in medio tui sanctus,/ et non ingrediar civitatem./
10 Post Dominum ambulabunt ;/ quasi leo rugiet,/ quia ipse rugiet,/ et formidabunt filii maris./
11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto,/ et quasi columba de terra Assyriorum :/ et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.]
12 [Circumdedit me in negatione Ephraim,/ et in dolo domus Israël ;/ Judas autem testis descendit cum Deo,/ et cum sanctis fidelis.]