Hosea 13
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Loquente Ephraim, horror invasit Israël ;/ et deliquit in Baal, et mortuus est./ |
| 2 | Et nunc addiderunt ad peccandum ;/ feceruntque sibi conflatile de argento suo/ quasi similitudinem idolorum :/ factura artificum totum est :/ his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes./ |
| 3 | Idcirco erunt quasi nubes matutina,/ et sicut ros matutinus præteriens ;/ sicut pulvis turbine raptus ex area,/ et sicut fumus de fumario./ |
| 4 | Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ;/ et Deum absque me nescies,/ et salvator non est præter me./ |
| 5 | Ego cognovi te in deserto,/ in terra solitudinis./ |
| 6 | Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ;/ et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei./ |
| 7 | Et ego ero eis quasi leæna,/ sicut pardus in via Assyriorum./ |
| 8 | Occurram eis quasi ursa raptis catulis,/ et dirumpam interiora jecoris eorum,/ et consumam eos ibi quasi leo :/ bestia agri scindet eos./ |
| 9 | Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum./ |
| 10 | Ubi est rex tuus ?/ maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ;/ et judices tui, de quibus dixisti :/ Da mihi regem et principes./ |
| 11 | Dabo tibi regem in furore meo,/ et auferam in indignatione mea./ |
| 12 | Colligata est iniquitas Ephraim ;/ absconditum peccatum ejus./ |
| 13 | Dolores parturientis venient ei :/ ipse filius non sapiens :/ nunc enim non stabit in contritione filiorum./ |
| 14 | De manu mortis liberabo eos ;/ de morte redimam eos./ Ero mors tua, o mors !/ morsus tuus ero, inferne !/ consolatio abscondita est ab oculis meis./ |
| 15 | Quia ipse inter fratres dividet :/ adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,/ et siccabit venas ejus,/ et desolabit fontem ejus :/ et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.] |
| 16 | 14:1 [Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum !/ in gladio pereant,/ parvuli eorum elidantur,/ et ftæ ejus discindantur !] |