Codex Sacra scripture, aligned

Hosea 4

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 3 5 →
vClementine1592
1 [Audite verbum Domini, filii Israël,/ quia judicium Domino cum habitatoribus terræ :/ non est enim veritas, et non est misericordia,/ et non est scientia Dei in terra./
2 Maledictum, et mendacium,/ et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt,/ et sanguis sanguinem tetigit./
3 Propter hoc lugebit terra,/ et infirmabitur omnis qui habitat in ea,/ in bestia agri, et in volucre cæli ;/ sed et pisces maris congregabuntur./
4 Verumtamen unusquisque non judicet,/ et non arguatur vir :/ populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti./
5 Et corrues hodie,/ et corruet etiam propheta tecum./ Nocte tacere feci matrem tuam./
6 Conticuit populus meus,/ eo quod non habuerit scientiam :/ quia tu scientiam repulisti,/ repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ;/ et oblita es legis Dei tui,/ obliviscar filiorum tuorum et ego./
7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi :/ gloriam eorum in ignominiam commutabo./
8 Peccata populi mei comedent,/ et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum./
9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ;/ et visitabo super eum vias ejus,/ et cogitationes ejus reddam ei./
10 Et comedent, et non saturabuntur ;/ fornicati sunt, et non cessaverunt :/ quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo./
11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor./
12 Populus meus in ligno suo interrogavit,/ et baculus ejus annuntiavit ei ;/ spiritus enim fornicationum decepit eos,/ et fornicati sunt a Deo suo./
13 Super capita montium sacrificabant,/ et super colles accendebant thymiama ;/ subtus quercum, et populum, et terebinthum,/ quia bona erat umbra ejus ;/ ideo fornicabuntur filiæ vestræ,/ et sponsæ vestræ adulteræ erunt./
14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ,/ et super sponsas vestras cum adulteraverint,/ quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,/ et cum effeminatis sacrificabant ;/ et populus non intelligens vapulabit./
15 Si fornicaris tu, Israël,/ non delinquat saltem Juda ;/ et nolite ingredi in Galgala,/ et ne ascenderitis in Bethaven,/ neque juraveritis : Vivit Dominus !/
16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ;/ nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine./
17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum./
18 Separatum est convivium eorum ;/ fornicatione fornicati sunt :/ dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus./
19 Ligavit eum spiritus in alis suis,/ et confundentur a sacrificiis suis.]