Hosea 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [In tribulatione sua mane consurgent ad me :/ Venite, et revertamur ad Dominum,/ |
| 2 | quia ipse cepit, et sanabit nos ;/ percutiet, et curabit nos./ |
| 3 | Vivificabit nos post duos dies ;/ in die tertia suscitabit nos,/ et vivemus in conspectu ejus./ Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum :/ quasi diluculum præparatus est egressus ejus,/ et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ./ |
| 4 | Quid faciam tibi, Ephraim ?/ quid faciam tibi, Juda ?/ misericordia vestra quasi nubes matutina,/ et quasi ros mane pertransiens./ |
| 5 | Propter hoc dolavi in prophetis ;/ occidi eos in verbis oris mei :/ et judicia tua quasi lux egredientur./ |
| 6 | Quia misericordiam volui, et non sacrificium ;/ et scientiam Dei plus quam holocausta./ |
| 7 | Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum :/ ibi prævaricati sunt in me./ |
| 8 | Galaad civitas operantium idolum,/ supplantata sanguine./ |
| 9 | Et quasi fauces virorum latronum,/ particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem :/ quia scelus operati sunt./ |
| 10 | In domo Israël vidi horrendum :/ ibi fornicationes Ephraim,/ contaminatus est Israël./ |
| 11 | Sed et Juda, pone messem tibi,/ cum convertero captivitatem populi mei.] |