Codex Sacra scripture, aligned

Hosea 8

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 7 9 →
vClementine1592
1 [In gutture tuo sit tuba/ quasi aquila super domum Domini,/ pro eo quod transgressi sunt fdus meum,/ et legem meam prævaricati sunt./
2 Me invocabunt : Deus meus,/ cognovimus te Israël./
3 Projecit Israël bonum :/ inimicus persequetur eum./
4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ;/ principes exstiterunt, et non cognovi :/ argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,/ ut interirent./
5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ;/ iratus est furor meus in eos./ Usquequo non poterunt emundari ?/
6 Quia ex Israël et ipse est :/ artifex fecit illum, et non est deus ;/ quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ./
7 Quia ventum seminabunt,/ et turbinem metent :/ culmus stans non est in eo ;/ germen non faciet farinam :/ quod etsi fecerit, alieni comedent eam./
8 Devoratus est Israël ;/ nunc factus est in nationibus quasi vas immundum./
9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur,/ onager solitarius sibi ;/ Ephraim munera dederunt amatoribus./
10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,/ nunc congregabo eos,/ et quiescent paulisper ab onere regis et principum./
11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;/ factæ sunt ei aræ in delictum./
12 Scribam ei multiplices leges meas,/ quæ velut alienæ computatæ sunt./
13 Hostias offerent,/ immolabunt carnes et comedent,/ et Dominus non suscipiet eas :/ nunc recordabitur iniquitatis eorum,/ et visitabit peccata eorum :/ ipsi in Ægyptum convertentur./
14 Et oblitus est Israël factoris sui,/ et ædificavit delubra ;/ et Judas multiplicavit urbes munitas ;/ et mittam ignem in civitates ejus,/ et devorabit ædes illius.]