Hosea 9
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Noli lætari, Israël ;/ noli exsultare sicut populi :/ quia fornicatus es a Deo tuo ;/ dilexisti mercedem super omnes areas tritici./ |
| 2 | Area et torcular non pascet eos,/ et vinum mentietur eis :/ |
| 3 | non habitabunt in terra Domini./ Reversus est Ephraim in Ægyptum,/ et in Assyriis pollutum comedit./ |
| 4 | Non libabunt Domino vinum,/ et non placebunt ei./ Sacrificia eorum quasi panis lugentium ;/ omnes qui comedent eum, contaminabuntur :/ quia panis eorum animæ ipsorum :/ non intrabit in domum Domini./ |
| 5 | Quid facietis in die solemni,/ in die festivitatis Domini ?/ |
| 6 | Ecce enim profecti sunt a vastitate :/ Ægyptus congregabit eos ;/ Memphis sepeliet eos :/ desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit,/ lappa in tabernaculis eorum./ |
| 7 | Venerunt dies visitationis,/ venerunt dies retributionis./ Scitote, Israël,/ stultum prophetam,/ insanum virum spiritualem,/ propter multitudinem iniquitatis tuæ,/ et multitudinem amentiæ./ |
| 8 | Speculator Ephraim cum Deo meo,/ propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ;/ insania in domo Dei ejus./ |
| 9 | Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa./ Recordabitur iniquitatis eorum,/ et visitabit peccata eorum./ |
| 10 | Quasi uvas in deserto inveni Israël,/ quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum :/ ipsi autem intraverunt ad Beelphegor,/ et abalienati sunt in confusionem,/ et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt./ |
| 11 | Ephraim quasi avis avolavit ;/ gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu./ |
| 12 | Quod etsi enutrierint filios suos,/ absque liberis eos faciam in hominibus ;/ sed et væ eis cum recessero ab eis !/ |
| 13 | Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ;/ et Ephraim educet ad interfectorem filios suos./ |
| 14 | Da eis, Domine. Quid dabis eis ?/ da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia./ |
| 15 | Omnes nequitiæ eorum in Galgal,/ quia ibi exosos habui eos./ Propter malitiam adinventionum eorum,/ de domo mea ejiciam eos ;/ non addam ut diligam eos :/ omnes principes eorum recedentes./ |
| 16 | Percussus est Ephraim ;/ radix eorum exsiccata est :/ fructum nequaquam facient,/ quod etsi genuerint,/ interficiam amantissima uteri eorum./ |
| 17 | Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum,/ et erunt vagi in nationibus.] |