Isaiah 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Væ qui condunt leges iniquas,/ et scribentes injustitiam scripserunt,/ |
| 2 | ut opprimerent in judicio pauperes,/ et vim facerent causæ humilium populi mei ;/ ut essent viduæ præda eorum,/ et pupillos diriperent./ |
| 3 | Quid facietis in die visitationis,/ et calamitatis de longe venientis ?/ ad cujus confugietis auxilium ?/ et ubi derelinquetis gloriam vestram,/ |
| 4 | ne incurvemini sub vinculo,/ et cum interfectis cadatis ?/ Super omnibus his non est aversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta.] |
| 5 | [Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ;/ in manu eorum indignatio mea./ |
| 6 | Ad gentem fallacem mittam eum,/ et contra populum furoris mei mandabo illi,/ ut auferat spolia, et diripiat prædam,/ et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum./ |
| 7 | Ipse autem non sic arbitrabitur,/ et cor ejus non ita existimabit ;/ sed ad conterendum erit cor ejus,/ et ad internecionem gentium non paucarum./ |
| 8 | Dicet enim : |
| 9 | Numquid non principes mei simul reges sunt ?/ numquid non ut Charcamis, sic Calano ?/ et ut Arphad, sic Emath ?/ numquid non ut Damascus, sic Samaria ?/ |
| 10 | Quomodo invenit manus mea regna idoli,/ sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria./ |
| 11 | Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus,/ sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?/ |
| 12 | Et erit, cum impleverit Dominus/ cuncta opera sua/ in monte Sion et in Jerusalem,/ visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur,/ et super gloriam altitudinis oculorum ejus./ |
| 13 | Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci,/ et in sapientia mea intellexi ;/ et abstuli terminos populorum,/ et principes eorum deprædatus sum,/ et detraxi quasi potens in sublimi residentes./ |
| 14 | Et invenit quasi nidum manus mea/ fortitudinem populorum ;/ et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt,/ sic universam terram ego congregavi ;/ et non fuit qui moveret pennam,/ et aperiret os, et ganniret./ |
| 15 | Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ?/ aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ?/ Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,/ et exaltetur baculus, qui utique lignum est./ |
| 16 | Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,/ in pinguibus ejus tenuitatem ;/ et subtus gloriam ejus succensa ardebit/ quasi combustio ignis./ |
| 17 | Et erit lumen Israël in igne,/ et Sanctus ejus in flamma ;/ et succendetur, et devorabitur/ spina ejus et vepres in die una./ |
| 18 | Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus,/ ab anima usque ad carnem consumetur ;/ et erit terrore profugus./ |
| 19 | Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur,/ et puer scribet eos.] |
| 20 | [Et erit in die illa :/ non adjiciet residuum Israël,/ et hi qui fugerint de domo Jacob,/ inniti super eo qui percutit eos ;/ sed innitetur super Dominum,/ Sanctum Israël, in veritate./ |
| 21 | Reliquiæ convertentur ; reliquiæ, inquam, Jacob/ ad Deum fortem./ |
| 22 | Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris,/ reliquiæ convertentur ex eo ;/ consummatio abbreviata/ inundabit justitiam./ |
| 23 | Consummationem enim et abbreviationem/ Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ./ |
| 24 | Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum :/ Noli timere, populus meus,/ habitator Sion, ab Assur :/ in virga percutiet te,/ et baculum suum levabit super te,/ in via Ægypti./ |
| 25 | Adhuc enim paululum modicumque,/ et consummabitur indignatio/ et furor meus super scelus eorum./ |
| 26 | Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum,/ juxta plagam Madian in petra Oreb :/ et virgam suam super mare,/ et levabit eam in via Ægypti./ |
| 27 | Et erit in die illa :/ auferetur onus ejus de humero tuo/ et jugum ejus de collo tuo,/ et computrescet jugum a facie olei.] |
| 28 | [Veniet in Ajath, transibit in Magron,/ apud Machmas commendabit vasa sua./ |
| 29 | Transierunt cursim,/ Gaba sedes nostra ;/ obstupuit Rama,/ Gabaath Saulis fugit./ |
| 30 | Hinni voce tua, filia Gallim,/ attende Laisa, paupercula Anathoth./ |
| 31 | Migravit Medemena ;/ habitatores Gabim, confortamini./ |
| 32 | Adhuc dies est ut in Nobe stetur ;/ agitabit manum suam super montem filiæ Sion,/ collem Jerusalem./ |
| 33 | Ecce Dominator, Dominus exercituum,/ confringet lagunculam in terrore ;/ et excelsi statura succidentur,/ et sublimes humiliabuntur./ |
| 34 | Et subvertentur condensa saltus ferro ;/ et Libanus cum excelsis cadet.] |