Codex Sacra scripture, aligned

Isaiah 15

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 14 16 →
vClementine1592
1 Onus Moab. [Quia nocte vastata est/ Ar Moab, conticuit ;/ quia nocte vastatus est/ murus Moab, conticuit./
2 Ascendit domus,/ et Dibon ad excelsa,/ in planctum super Nabo ;/ et super Medaba, Moab ululavit ;/ in cunctis capitibus ejus calvitium,/ et omnis barba radetur./
3 In triviis ejus accincti sunt sacco ;/ super tecta ejus et in plateis ejus/ omnis ululatus descendit in fletum./
4 Clamabit Hesebon et Eleale,/ usque Jasa audita est vox eorum ;/ super hoc expediti Moab ululabunt,/ anima ejus ululabit sibi./
5 Cor meum ad Moab clamabit ;/ vectes ejus usque ad Segor,/ vitulam conternantem ;/ per ascensum enim Luith/ flens ascendet,/ et in via Oronaim/ clamorem contritionis levabunt./
6 Aquæ enim Nemrim desertæ erunt,/ quia aruit herba, defecit germen,/ viror omnis interiit./
7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum :/ ad torrentem Salicum ducent eos./
8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab ;/ usque ad Gallim ululatus ejus,/ et usque ad puteum Elim clamor ejus./
9 Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ;/ ponam enim super Dibon additamenta ;/ his qui fugerint de Moab leonem,/ et reliquiis terræ.]