Isaiah 17
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas,/ et erit sicut acervus lapidum in ruina./ |
| 2 | Derelictæ civitates Aroër/ gregibus erunt,/ et requiescent ibi, et non erit qui exterreat./ |
| 3 | Et cessabit adjutorium ab Ephraim,/ et regnum a Damasco ;/ et reliquiæ Syriæ/ sicut gloria filiorum Israël erunt,/ dicit Dominus exercituum./ |
| 4 | Et erit in die illa :/ attenuabitur gloria Jacob,/ et pinguedo carnis ejus marcescet./ |
| 5 | Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,/ et brachium ejus spicas leget ;/ et erit sicut quærens spicas/ in valle Raphaim./ |
| 6 | Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ/ duarum vel trium olivarum in summitate rami,/ sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,/ dicit Dominus Deus Israël./ |
| 7 | In die illa inclinabitur homo ad/ factorem suum,/ et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ;/ |
| 8 | et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ;/ et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet/ lucos et delubra./ |
| 9 | In die illa erunt civitates fortitudinis ejus/ derelictæ sicut aratra, et segetes/ quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël ;/ et eris deserta./ |
| 10 | Quia oblita es Dei salvatoris tui,/ et fortis adjutoris tui non es recordata :/ propterea plantabis plantationem fidelem,/ et germen alienum seminabis ;/ |
| 11 | in die plantationis tuæ labrusca,/ et mane semen tuum florebit ;/ ablata est messis in die hæreditatis,/ et dolebit graviter./ |
| 12 | Væ multitudini populorum multorum,/ ut multitudo maris sonantis ;/ et tumultus turbarum,/ sicut sonitus aquarum multarum./ |
| 13 | Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,/ et increpabit eum, et fugiet procul ;/ et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,/ et sicut turbo coram tempestate./ |
| 14 | In tempore vespere, et ecce turbatio ;/ in matutino, et non subsistet./ Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos,/ et sors diripientium nos.] |